monumenta.ch > Plinius > sectio 112

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 25, 112
{LXIV} si iam maxime tertium genus facere libeat, est simile staphylino, quod pastinacam erraticam appellant, semine blongo, radice dulci. omnia haec et hieme et aestate sunt intacta quadripedi nisi post abortus. ex aliis usus seminis, ex Cretico radicis et magis ad serpentes. bibitur e vino drachma una, datur et quadripedibus percussis.